Codex Calixtinus: A. Picaud-en lexikoa

Nauarri et Bascli unius similitudinis et quali-
tatis in cibis sellicet et uestibus et lingua haben-
tur, sed Bascli facie candidiores Nauarris appro-
bantur. Nauarri pannis nigris et curtis usque ad
genua tantummodo, Scotorum more, induuntur et
sotularibus, quos lauarcas uocant, de piloso corio
scilicet non confecto factas, corrigiis circa pedem
alligatas, plantis pedum solummodo inuolutis, ba-
sibus nudis, utuntur. Palliolis uero laneis, scili-
cet atris, longis usque ad cubitos, in effigie pe-
nule fimbriatis, quos uocant saias, utuntur... Si
illos comedere uideres, canibus edentibus uel por-
cis eos computares. Sique illos loqui audires, ca-
num latrancium memorares. Barbara enim lingua
penitus habentur. Deum uocant Urcia, Dei geni-
tricem Andrea Maria, panem ogui, uinum ardum,
carnem aragui, piscem araign, domum echea ,
dominum domus iaona, dominam andrea, eccle-
siam elicera, presbiterum belaterra, quod inter-
pretatur pulcra terra, tricticum gari, aquam uric,
regem ereguia, sanctum Iacobum Iaona domne
Iacue... Ubicumque Nauarrus aut Basclus per-
git, cornu ut uenator collo suspendit et duo iacu-
la aut tria, que auconas uocat, ex more manibus
tulit.

 

 

*Bertsio honen iturria: K.Mitxelena, Textos Arcaicos Vascos, Madrid, 1960, 49or.      

 

 

Atzera